OTHO Henricus cogn. Magnanimus

OTHO Henricus cogn. Magnanimus
OTHO Henricus cognomine Magnanimus
fil. Ruperti cogno mine Virtuosi (qui tristi bello Bavarito stirpem involvit) mortuô patruô, Ludovicô III. cognomine Pacificô, Electore, in Electoratu nec invitus praeteritus est, alterô patruô Fridericô II. Sapiente, fratri suffectô, A. C. 1544. ipse tandem Elector. Variae Princeps fortunae vix natus pene exul fuit, Patre omni fere ditione exutô: Concessus tamen ei et fratri Philippo Bellicoso, ex ditione materna Principatus Neoburgicus. Inde in Palaestinam profectus rediit A. C. 1521. in provin cia autem Euangelicam Religionem introduxit A. C. 1542. ac postea Smalcaldico foederi nomen dedit, de capite proin ac fortunis periclitatus: Ditionibus enim a Caesare exutus est, a quo temproe Austriacis minus fait. Quô zelô, tum Heidelbergae habitans, movit Electorem, ut et ipse publice Heidelbergae Reformationem institueret, A. C. 1546. Restitutus postea, ope Mauritii Saxonis, A. C. 1552. Patruo A. C. 1556. in Electoratu successit, statimque quidquid veteris ferinenti reliquum erat, e tota provincia eliminavit, Missâ prohibita, et Ordinatione Ecclesiasticâ sermone vernaculô vulgatâ: Academiam quoque, ipse studiis delectatus, rectius ex consilio Melanchthonis disposuit ac dotavit; primusinsuper florentissimae postea Bibliothecae Auctor. Decessit A. C. 1559. d. 12. Febr. orbus et ultimus e prosapia Ludovici Barbati, quod ipse ultioni divinae ob sanguin em Hussi (in Con cilio Constantiensi, cuius Praeses Ludovicus sententiam in Hussum et Hieron. Pragensem latam, iussu Caesaris, lictoribus exsequendam commiserat) fufum ascripsit. Maternam ditionem Neoburgensem, transmisit Testamento ad Wolffgangum Bipontin um, Electoratus herede Fridericô III. Simmerensi, agnatô. Idem nomen fuit uni ex filiis Wolffgangi modo memorati, qui sine prole mascula obiit Sulzbaci A. C. 1604.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”